- VESONTIO
- VESONTIOVisontium Ptol. Bisuntio Ammian. quae et Chrysopoplis in lib. concil. Besancon, urbs maxima Sequanorum et naturâ loci sic munita, ut magnam ad ducendum bellum facultatem det, verba sunt Caesaris, l. 1. Comm. bell. Gall. c. 38. Metropolis Burgundiae Comitatûs ad Dubim fluv. olim circum fluentem, nunc interluentem, emporium et urbs libera. Ferrar. Hîc Batavi Seniores in praesidio fuisse diceuntur, in Notit. Imper. Hîc Moneta, namque nummos olim Vesontione percuti consuevisse ex auro, argento et aere constat, et forte hinc Chrysopolis dicta, quia cum nummus olim esset aureus, a Byzantio, ubi percutiebatur, Byzantinus Graecis, un Besan d'or Gallis dictus: Besantio autem et Bisancio urbs, nam et sic olim quoque appellata, ad Byzantium hunc aureum, et Besancon ad Besan proxime accederet, crediderunt quidam, Besantionem vel Besancon, idem esse ac urbem Byzantiorum la ville des Besans, et ab aureis istis Graecô nomine chrysopolum appellârunt. Hîc porro olim Palatium: Amphitheatrum extra muros, latum passus circiter 120. cuius fundamenta et proticus dirutae ad sacellum extramuranum S. Iacobi hodie visuntur, et superest in urbe hodieque vicus Arenarum, et porta ipsa Amphitheatri, una hodie ex 5. urbis portis: imo et tribus Arenarum, una ex septem: Item Pantheon, Campus Martius, et Campus Minervae, si Marliano fides. Fuit et alia porta Vesontione, porta de Varesco dicta, nunc clausa: cui nomen a Varascis, parte provinc. Sequanorum et utramque Dubis ripam incolentibus. Archiepiscopalis est et Metropolis, habuitque cum maiore Archiepiscopatu seu Vesontiensi iam ante annos 400. quatuor Archidiaconatus, videlicet Salinensem, Gradicensem de Grey, Trevensem et Luxoviensem: Imo iam ante 550. annos suum etiam Dolae Archidiaconum habuit: Praeterea Abbatias 26. et Paroecias 780.Continentur Dioecesi Vesontiensi.Arrosium. Balma, seu Palma. Dola. Falconiacum. Faverniacum.3 Gradicum, Grey. Ledo Salinarius. Murciacum. Mons Falconis. Hadr. Vales. Notit. Gall. Montanae. Pauliacum. Ruber Mons. Rufiacum. Salinae. Saliniacum. Treva. Varascum. Versullum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.